| Sunt autem conplura in his maiora etiam terrestri- | 9.2.1 |
| bus. causa evidens umoris luxuria. alia sors alitum quibus | |
| vita pendentibus. in mari autem, tam late supino mollique | |
| ac fertili nutrimento, accipiente causas genitales <e> sublimi | |
| semperque pariente natura pleraque etiam monstrifica re- | 5 |
| periuntur, perplexis et in semet aliter atque aliter nunc | |
| flatu nunc fluctu convolutis seminibus atque principiis, vera | |
| ut fiat vulgi opinio, quicquid nascatur in parte naturae ulla, | |
| et in mari esse praeterque multa quae nusquam alibi. re- | 3.1 |
| rum quidem, non solum animalium, simulacra inesse licet | |
| intellegere intuentibus uvam, gladium, serras, cucumin vero | |
| et colore et odore similem, quo minus miremur equorum | |
| capita in tam par<v>is eminere cocleis. | 5 |