| Plurima autem et maxima animalia in Indico | 9.4.1 |
| mari, ex quibus ballaenae quaternum iugerum, pristes du- | |
| cenum cubitorum, quippe ubi locustae quaterna cubita im- | |
| pleant, anguillae quoque in Gange amne tricenos pedes. sed | |
| in mari beluae circa solstitia maxime visuntur. tunc illic | 5.1 |
| ruunt turbines, tunc imbres, tunc deiectae montium iugis | |
| procellae ab imo vertunt maria pulsatasque ex profundo | |
| beluas cum fluctibus volvunt tanta, <u>t alias t<hy>nnorum, | |
| multitudine, ut Magni Alexandri classis haut alio modo quam | 5 |
| hostium acie obvia contrarium agmen adversa fronte dere- | |
| xerit: aliter sparsis non erat evadere. non voce, non sonitu, | |
| non ictu, sed fragore terrentur nec nisi ruina turbantur. | |
| Cadara appellatur Rubri maris paeninsula ingens; huius | 6.1 |
| obiectu vastus efficitur sinus, XII dierum et noctium remigio | |
| enavigatus Ptolemaeo regi, quando nullius aurae recipit | |
| afflatum. huius loci quiete praecipue ad inmobilem magni- | |
| tudinem beluae adolescunt. Gedrosos, qui Arabim amnem | 7.1 |
| accolunt, Alexandri Magni classium praefecti pro- | |
| diderunt in domibus fores maxillis beluarum facere, ossibus | |
| tecta contignare, ex quibus multa quadragenum cubitorum | |
| longitudinis reperta. exeunt et pecori similes beluae ibi in | 5 |
| terram pastaeque radices fruticum remeant et quaedam equo- | |
| rum, asinorum, taurorum capitibus, quae depascuntur sata. |