| Ballaenae et in nostra maria penetrant. in Ga- | 9.12.1 |
| ditano oceano non ante brumam conspici eas tradunt, c<o>ndi | |
| autem statis temporibus in quodam sinu placido et capaci, | |
| mire gaudentes ibi parere. hoc scire orcas, infestam <i>is | |
| beluam et cuius imago nulla repraesentatione exprimi possit | 5 |
| alia quam carnis inmensae dentibus truculentae. inrumpunt | 13.1 |
| ergo in secreta ac vitulos earum aut fetas vel etiamnum | |
| gravidas lancinant morsu incursuque ceu Liburnicarum rostris | |
| fodiunt. illae ad flexum inmobiles, ad repugnandum inertes | |
| et pondere suo oneratae, tunc quidem et utero graves parien- | 5 |
| dive poenis invalidae, solum auxilium novere in altum pro- | |
| fugere et se tuto defendere oceano. contra orcae occurrere | |
| laborant seseque opponere et caveatas angustiis trucidare, | |
| in vada urguere, saxis inlidere. spectantur ea proelia ceu | |
| mari ipso sibi irato, nullis in sinu ventis, fluctibus vero ad | 10 |
| anhelitus ictusque quantos nulli turbines volvant. orca et | 14.1 |
| in portu Ostiensi visa est oppugnata a Claudio principe. | |
| venera<t> tum exaedificante eo portum, invitata naufragiis ter- | |
| gorum advectorum e Gallia, satiansque se per conplures dies | |
| alveum in vado sulcaverat, adtumulata fluctibus in tantum, | 5 |
| ut circumagi nullo modo posset et, dum sag<i>nam persequitur | |
| in litus fluctibus propulsam, emineret dorso multum super | |
| aquas carinae vice inversae. praetendi iussit Caesar plagas | 15.1 |
| multiplices inter ora portus profectusque ipse cum praetori- | |
| anis cohortibus p<opulo> R<omano> spectaculum praebuit, lan- | |
| ceas congerente milite e navigiis adsultantibus, quorum | |
| unum mergi vidimus reflatu beluae oppletum unda. | 5 |