| Ora ballaenae habent in frontibus ideoque summa | 9.16.1 |
| aqua natantes in sublime nimbos efflant. spirant autem | |
| confessione omnium et paucissima alia in mari, quae inter- | |
| norum viscerum pulmonem habent, quoniam sine eo spirare | |
| animal nullum putatur. nec piscium branchias habent<e>s | 5 |
| anhelitum redd<e>r<e> ac per vices recipere existimant quorum | |
| haec opinio est, nec multa alia genera etiam branch<i>is ca- | |
| rentia, in qua sententia fuisse Aristotelem video et multis | |
| persuasisse doctrina in<s>ignibus. nec me protinus huic opi- | 17.1 |
| nioni eorum accedere haut dissimulo, quoniam et pulmonum | |
| vice alia possint spirabilia inesse viscera ita volente natura, | |
| sicut et pro sanguine est multis alius umor. in aquas qui- | |
| dem penetrare vitalem hunc halitum quis miretur, qui etiam | 5 |
| reddi ab his eum cernat et in terras quoque, tanto spissi- | |
| orem naturae partem, penetrare argumento animalium quae | |
| semper defossa vivunt, ceu talpae? accedunt apud me certe | 18.1 |
| effica<c>ia ut credam, etiam omnia in aquis spirare naturae | |
| suae sorte, primum saepe adnotata piscium aestivo calore | |
| quaedam anhelatio et alia tranquillo velut oscitatio, ipsorum | |
| quoque, qui sunt in adversa opinione, de somno piscium | 5 |
| confess<i>o—quis enim sine respiratione somno locus?—, | |
| praeterea bullantium aquarum sufflatio lunaeque effectu con- | |
| charum quoque corpora augescentia. super omnia est quod | |
| esse auditum et odoratum piscibus non erit dubium, ex aëris | |
| utrumque materia. odorem quidem non aliud quam infec- | 10 |
| tum aëra intellegi possit. quam ob rem de his opinetur ut | |
| cuique libitum erit. branchiae non sunt ballaenis nec del- | 19.1 |
| phinis. haec duo genera fistula spirant, quae ad pulmonem | |
| pertinet, ballaenis a fronte, delphinis a dorso. et vituli | |
| marini, quos vocant phocas, spirant ac dormiunt in terra; | |
| item testudines, de quibus mox plura. | 5 |