| Velocissimum omnium animalium, non solum | 9.20.1 |
| marinorum, est delphinus, ocior volucre, acrior telo, ac nisi | |
| multum infra rostrum os illi foret medio paene in ventre, | |
| nullus piscium celeritatem eius evaderet. sed adfert moram | |
| providentia naturae, quia nisi resupini atque conversi non | 5 |
| corripiunt, quae causa praecipue velocitatem eorum osten- | |
| dit. nam cum fame conciti fugientem in vada ima perse- | |
| cuti piscem diutius spiritum continuere, ut arcu missi ad | |
| respirandum emicant tantaque vi exiliunt, ut plerumque | |
| vela navium transvolent. vagantur fere coniugia; pariunt | 21.1 |
| catulos decimo mense aestivo tempore, interim et binos. | |
| nutriunt uberibus, sicut ballaena, atque etiam gestant fetus | |
| infantia infirmos; quin et adultos diu comitantur magna | |
| erga partum caritate. adolescunt celeriter, X annis putantur | 22.1 |
| ad summam magnitudinem pervenire. vivunt et tricenis, | |
| quod cognitum praecisa cauda in experimentum. abduntur | |
| tricenis diebus circa canis ortum occultanturque incognito | |
| modo, quod eo magis mirum est, si spirare in aqua non | 5 |
| queunt. solent in terram erumpere, incerta de causa, nec | |
| statim tellure tacta moriuntur multoque ocius fistula clausa. | |
| lingua est <i>is contra naturam aquatilium mobilis, brevis at- | 23.1 |
| que lata, haut differens suillae. pro voce gemitus humano | |
| similis, dorsum repandum, <rostrum> simum. qua de causa | |
| nomen simonis omnes miro modo agnoscunt maluntque ita | |
| appellari. | 5 |