| Delphinus non homini tantum amicum animal, ve- | 9.24.1 |
| rum et musicae arti, mulcetur symphoniae cantu, set prae- | |
| cipue hydrauli sono. hominem non expavescit ut alienum, | |
| obviam navigiis venit, adludit exultans, certat etiam et quam- | |
| vis plena praeterit vela. Divo Augusto principe Lucrinum | 25.1 |
| lacum invectus pauperis cuiusdam puerum ex Baiano Pu- | |
| teol<o>s in ludum litterarium <i>tantem, cum meridiano <i>mmo- | |
| rans appellatum eum simonis nomine saepius fragmentis | |
| panis, quem ob iter ferebat, adlexisset, miro amore dilexit. | 5 |
| pigeret referre, ni res Maecenatis et Fa<b>iani et Flavi | |
| Alfii multorumque esset litteris mandata. quocumque diei | |
| tempore inclamatus a puero, quamvis occultus atque abdi- | |
| tus, ex imo advolabat pastusque e manu praebebat ascensuro | |
| dorsum, pinnae aculeos velut vagina condens, receptumque | 10 |
| Puteolos per magnum aequor in ludum ferebat simili modo | |
| revehens pluribus annis, donec morbo extincto puero sub- | |
| inde ad consuetum locum ventitans tristis et maerenti si- | |
| milis ipse quoque, quod nemo dubitaret, desiderio expiravit. | |
| alius intra hos annos Africo litore Hipponis Diar<r>uti simili | 26.1 |
| modo ex hominum manu vescens praebensque se tractan- | |
| dum et adludens nantibus inpositosque portans unguento | |
| perunctus a Flaviano proconsule Africae et sopitus, ut ap- | |
| paruit, odoris novitate fluctuatusque similis exanimi caruit | 5 |
| hominum conversatione ut iniuria fugatus per aliquot menses, | |
| mox reversus in eodem miraculo fuit. iniuriae potestat<u>m | |
| in hospitales ad visendum venientium Hipponenses in necem | |
| eius conpulerunt. ante haec similia de puero in Iaso urbe | 27.1 |
| memorantur, cuius amore spectatus longo tempore, dum ab- | |
| euntem in litus avide sequitur, in harenam invectus expiravit. | |
| puerum Alexander Magnus Babylone Neptunio sacerdotio | |
| praefecit, amorem illum numinis propitii fuisse interpreta- | 5 |
| tus. in eadem urbe Iaso Hegesidemus scribit et alium | |
| puerum Hermian nomine similiter maria perequitantem, cum | |
| repentinae procellae fluctibus exanimatus esset, relatum, | |
| delphinumque causa<m> leti fatentem non reversum in maria | |
| atque in sicco <ex>pirasse. hoc idem et Naupacti accidisse | 28.1 |
| Theophrastus tradit. nec modus exemplorum: eadem | |
| Amphilochi et Tarentini de pueris delphinisque narrant. | |
| quae faciunt ut credatur, Arionem quoque citharoedicae artis, | |
| interficere nautis in mari parantibus ad intercipiendos eius | 5 |
| quaestus, eblanditum uti prius caneret cithara, congregatis | |
| cantu delphinis cum se iecisset in mare, exceptum ab uno | |
| Taenarum in litus pervectum. |