| Est provinciae Narbonensis et in Nemausiens<i> agro | 9.29.1 |
| stagnum Latera appellatum, ubi cum homine delphini socie- | |
| tate piscantur. innumera vis mugilum stato tempore angustis | |
| faucibus stagni in mar<e> erumpit observata aestus recipro- | |
| catione. qua de causa praetendi non queunt retia, eaque | 5 |
| moles ponderis nullo modo toleretur, etiamsi non sollertia | |
| insidietur tempori. simili ratione in altum protinus ten- | |
| dunt, quod vicino gurgite efficitur, locumque solum panden- | |
| <d>is retibus habilem effugere festinant. quod ubi animad- | 30.1 |
| vertere piscantes—concurrit autem multitudo temporis | |
| gnara et magis etiam voluptatis huius avida—totusque | |
| populus e litore quanto potest clamore conciet simonem <in> | |
| spectaculi eventum, celeriter delphini exaudiunt desideria | 5 |
| aquilonum flatu vocem prosequente, austro vero tardius ex | |
| adverso referente; set tum quoque inproviso in auxilium | |
| advolare properant. apparet acies, quae protinus disponitur | 31.1 |
| in loco, ubi coniectus est pugna<e>. opponunt sese ab alto | |
| trepidosque in vada urgent: tum piscatores circumdant | |
| retia furcisque sublevant. mugilum nihilo minus velocitas | |
| transilit: at illos excipiunt delphini et occidisse ad praesens | 5 |
| contenti cibos in victoriam differunt. opere proelium fervet, | 32.1 |
| includique retibus se fortissime urgentes gaudent ac, ne id | |
| ipsum fugam hostium stimulet, inter navigia et retia natan- | |
| tesve homines ita sensim elabuntur, ut exitus non aperiant. | |
| saltu, quod est alias blandissimum <i>is, nullus conatur evadere, | 5 |
| ni summittantur sibi retia. egressus protinus ante vallum | |
| proeliatur. ita peracta captura quos interemere diripiunt. | |
| sed enixioris operae quam in unius diei praemium conscii | |
| sibi opperiuntur in posterum nec piscibus tantum, sed et | |
| intrita panis e vino satiantur. | 10 |