| Quae de eodem genere piscandi in <I>a<s>io sinu | 9.33.1 |
| Mucianus tradit, hoc differunt, quod ultr<o> neque inclamati | |
| praesto sint partesque e manibus accipiant et suum quae- | |
| que cumba e delphinis socium habeat, quamvis noctu et ad | |
| faces. ipsis quoque inter se publica est societas. capto a | 5 |
| rege Cariae alligatoque in portu ingens reliquorum convenit | |
| multitudo maestitia quadam, quae poss<e>t intellegi, miseratio- | |
| nem petens, donec dimitti rex eum iussit. quin et parvos | |
| semper aliquis grandior comitatur ut custos, conspectique | |
| iam sunt defunctum portantes, ne laceraretur a beluis. | 10 |