| Quae pilo vestiuntur, animal pariunt, ut pristis, | 9.41.1 |
| ballaena, vitulus. hic parit in terra, pecudum more secun- | |
| das partus reddit. initu canum modo cohaeret; parit non- | |
| numquam geminis plures, educat mammis fetum. non ante | |
| duodecimum diem deducit in mare, ex eo subinde adsue- | 5 |
| faciens. interficiuntur difficulter nisi capite eliso. ipsis in | |
| sono mugitus—unde nomen vituli—, accipiunt tamen | |
| disciplinam vocemque pariter et iussu populum salutant in- | |
| condito fremitu, nomine vocati respondent. nullum animal | 42.1 |
| graviore somno premitur. pinnis, quibus in mari utuntur, | |
| humi quoque vice pedum serpunt. pelles eorum etiam de- | |
| tractas corpori sensum aequorum retinere tradunt semper- | |
| que aestu maris recedente inhorrescere, praeterea dextrae | 5 |
| pinnae vim soporiferam inesse somnosque adlicere subditam | |
| capiti.—Pilo carentium duo omnino animal pariunt, | 43.1 |
| delphinus ac vipera. | |
| Piscium species sunt LXXIIII, praeter crustis in- | |
| tecta, quae sunt XXX. de singulis alias dicemus; nunc | |
| enim naturae tractantur insignium. | 5 |