| Praecipua magnitudine thynni. invenimus | 9.44.1 |
| talenta XV pependisse, eiusdem caudae latitudinem duo cu- | |
| bita et palmum. fiunt et in quibusdam amnium haut mi- | |
| nores, silurus in Nilo, isox in Rheno, attilus in Pado, inertia | |
| pinguescens ad mille aliquando libras, catenato captus hamo | 5 |
| nec nisi boum iugis extractus. atque hunc minimus, appel- | |
| latus clupea, venam quandam eius in faucibus mira cupi- | |
| dine appetens morsu exanimat. silurus grassatur, ubicum- | 45.1 |
| que est, omne animal appetens, equos innatantes saepe de- | |
| mergens. praecipue in Moeno Germaniae amne protelis | |
| boum et in Danu<v>io mar<r>is extrahitur, porculo marino si- | |
| millimus. et in Borysthene memoratur praecipua magni- | 5 |
| tudo, nullis ossibus spinisve intersitis, carne praedulci. in | 46.1 |
| Gange Indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda, | |
| magnitudine autem XVI cubitorum. in eodem esse Statius | |
| Sebosus haut modico miraculo adfert vermes, branchiis | |
| binis sex cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. | 5 |
| his tantas esse vires, ut elephantos ad potus venientes mor- | |
| dicus comprehensa manu eorum abstrahant. |