| Th<y>nni mares sub ventre non habent pinnam. in- | 9.47.1 |
| trant e magno mari Pontum verno tempore gregatim, nec | |
| alibi fetificant. cordyla appellatur partus, qui fetas redeuntes | |
| in mare autumno comitatur; limosae vero aut e luto pela- | |
| m<y>des incipiunt vocari et, cum annuum excessere tempus, | 5 |
| thynni. hi membratim caesi cervice et abdomine commen- | 48.1 |
| dantur atque clidio, recenti dumtaxat et tum quoque gravi | |
| ru<c>tu. cetera parte plenis pulpamentis sale adservantur. | |
| melandr<y>a vocantur quercus assulis similia. vilissima ex | |
| his quae caudae proxima, quia pingui carent, probatissima | 5 |
| quae faucibus. at in alio pisce circa caudam exercitatissima. | |
| pelam<y>des in apolectos particulatimque consectae in genera | |
| cybiorum dispertiuntur. |