| Murena quocumque mense parit, cum ceteri | 9.76.1 |
| pisces stato pariant. ova eius citissime crescunt. in sicca | |
| litora elapsas vulgus coitu serpentium impleri putat. Ari- | |
| stoteles zmyrum vocat marem qui generet; discrimen esse | |
| quod murena varia et infirma sit, zmyrus unicolor et ro- | 5 |
| bustus dentesque <et> extra os habeat. in Gallia septentrio- | |
| nali murenis omnibus dextera in maxilla septenae maculae | |
| ad formam septentrionis aureo colore fulgent, dumtaxat vi- | |
| ventibus, pariterque cum anima extinguuntur. invenit in | 77.1 |
| hoc animali documenta saevitiae Vedius Pollio, eques R<o>- | |
| <manus> ex amicis Divi Augusti, vivariis earum inmergens | |
| damnata mancipia, non tamquam ad hoc feris terrarum non | |
| sufficientibus, sed quia in alio genere totum pariter homi- | 5 |
| nem distrahi spectare non poterat. ferunt aceti gustu prae- | |
| cipue eas in rabiem agi. tenuissimum iis tergus, contra | |
| anguillis crassius, eoque verberari solitos tradit Verrius | |
| praetextatos et ob id multam iis dici non institut<u>m. |