| Planorum piscium alterum est genus, quod pro | 9.78.1 |
| spina cartilaginem habet, ut ra<i>ae, pastinacae, squatinae, | |
| torpedo et quos bovis, lamiae, aquilae, ranae nominibus | |
| Graeci appellant. quo in numero sunt squali quoque, quam- | |
| vis non plani. haec Graece in universum σελάχη appellavit | 5 |
| Aristoteles primus hoc nomine <i>is inposito. nos distin- | |
| guere non possumus, nisi si cartilagin<e>a appellare libeat. | |
| omnia autem carnivora sunt talia et supina vescuntur, ut in | |
| delphinis diximus, et cum ceteri pisces ova pariant, hoc | |
| genus solum, ut ea quae cete appellant, animal parit, excepta | 10 |
| quam ranam vocant. |