| Est parvus admodum piscis adsuetus petris, | 9.79.1 |
| echeneis appellatus. hoc carinis adhaerente naves tardius | |
| ire creduntur, inde nomine inposito. quam ob causam ama- | |
| toriis quoque veneficiis infamis est et iudiciorum ac litium | |
| mora, quae crimina una laude pensat fluxus gravidarum | 5 |
| utero sistens partusque continens ad puerperium. in cibos | |
| tamen non admittitur. pedes eum habere arbitrantur, Ari- | |
| stoteles * * * it apposita pinnarum similitudine. Mucianus | 80.1 |
| muricem esse latiorem purpura, neque aspero neque ro- | |
| tundo ore neque in angulos prodeunte rostro, sed sic<ut> | |
| concha utroque latere sese colligente. quibus inhaerentibus | |
| plenam venti stetisse navem Periandr<i> portantem, ut castra- | 5 |
| rentur, nobiles puer<os>; conchas, quae id praestiterint, apud | |
| <C>nidiorum Venerem coli. Trebius Niger pedalem esse | |
| et crassitudine quinque digitorum, naves morari; praeterea | |
| hanc esse vim eius adservati in sale, ut aurum, quod deci- | |
| derit in altissimos puteos, admotus extrahat. | 10 |