| Polyporum generis est oz<a>ena dicta a gravi | 9.89.1 |
| capitis odore, ob hoc maxime murenis eam consectantibus. | |
| Polypi binis mensibus conduntur. ultra bimatum non | |
| vivunt. pereunt autem tabe semper, feminae celerius et | |
| fere a partu. | 5 |
| Non sunt praetereunda et L. Lucullo proconsule Baeti- | |
| cae conperta de polypis, quae Trebius Niger e comitibus | |
| eius prodidit: avidissimos esse concharum, illas ad tactum | 90.1 |
| conprimi, praecidentes bra<c>chia eorum, ultroque escam ex | |
| praedante capere. carent conchae visu omnique sensu alio | |
| quam cibi et periculi. insidiantur ergo polypi apertis in- | |
| positoque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiciatur: ita se- | 5 |
| curi grassantur extrahuntque carnes. illae se contrahunt, | |
| sed frustra, discuneatae. tanta sollertia animalium hebetissi- | |
| mis quoque est. praeterea negat ullum atrocius esse animal | 91.1 |
| ad conficiendum hominem in aqua. luctatur enim conplexu | |
| et sorbet acetabulis ac numeroso suctu trahit, cum in nau- | |
| fragos urinantesve impetum cepit. sed si invertatur, elan- | |
| guescit vis; exporrigunt enim se resupinati. cetera, quae | 5 |
| idem retulit, monstro propiora possunt videri. Carteiae in | 92.1 |
| cet<a>r<i>is adsuetus exire e mari in lacus eorum apertos atque | |
| ibi salsamenta populari—mire omnibus marinis expetenti- | |
| bus odorem quoque eorum, qua de causa et nassis inlinun- | |
| tur—, convertit in se custodum indignationem adsiduitate | 5 |
| furti inmodica<m>. saepes erant obiectae, sed has transcende- | |
| bat per arborem nec deprehendi potuit nisi canum saga- | |
| citate. hi redeuntem circumvasere noctu, concitique custodes | |
| expavere novitatem. primum omnium magnitudo inaudita | |
| erat, dein colos muria obliti, odore diri. quis ibi polypum | 10 |
| exspectasset aut ita cognosceret? cum monstro dimicare | |
| sibi videbantur. namque et adflatu terribili canes agebat, | |
| nunc extremis crinibus flagellatos, nunc robustioribus bra<c>- | |
| chiis clavarum modo incussos, aegreque multis tridentibus | 93.1 |
| confici potuit. ostendere Lucullo caput eius, dolii magnitu- | |
| dine, amphorarum XV capax, atque, ut ipsius Trebi verbis | |
| utar, "barbas, quas vix utroque bra<c>chio conplecti | |
| esset, clavarum modo torosas, longas pedum XXX, | 5 |
| acetabulis sive caliculis urnalibus pelvium modo, | |
| dentes magnitudini respondentes." reliqu<i>ae adser- | |
| vatae miraculo pependere pondo DCC. saepias quoque et | |
| lolligines eiusdem magnitudinis expulsas in litus illud idem | |
| auctor est. in nostro mari lolligines quinum cubitorum | 10 |
| capiuntur, saepiae binum. neque his bimatu longior vita. |