| Navigeram similitudinem et aliam in Propontide | 9.94.1 |
| visam sibi prodidit Mucianus: concham esse acati<i> modo | |
| carinatam, inflexa puppe, prora rostrata. in hanc condi | |
| nauplium, animal saepiae simile, ludendi societate sola. duo- | |
| bus hoc fieri generibus: tranquillo enim vectorem d<e>missis | 5 |
| palmulis ferire ut remis; si vero flatus invitet, easdem in | |
| usu<m> gubernaculi porrigi pandique buccarum sinus aurae. | |
| huius voluptatem esse ut ferat, illius ut regat, simulque eam | |
| descendere in duo sensu carentia, nisi forte tristi—id | |
| et<e>nim constat—omine navigantium humana calamitas in | 10 |
| causa est. |