| Locustae crusta fragili muniuntur in eo genere | 9.95.1 |
| quod caret sanguine. latent mensibus quinis. similiter | |
| cancri, qui eodem tempore occultantur, et ambo veris prin- | |
| cipio senectutem anguium more exuunt renovatione tergorum. | |
| cetera in undis natant, locustae reptantium modo fluitant, | 5 |
| si nullus ingruat metus, recto meatu, cornibus, quae sunt | |
| propria rotunditate praepilata, ad latera porrectis; isdem | |
| erectis in pavore oblique in latera procedunt. cornibus | |
| inter se dimicant. unum hoc animalium, nisi vivum ferventi | |
| aqua incoquatur, fluida carne non habet callum. vivunt | 96.1 |
| petrosis locis, cancri mollibus. hieme aprica litora sectan- | |
| tur, aestate in opaca gurgitum recedunt. omnia eius generis | |
| hieme laeduntur, autumno et vere pinguescunt et plenilunio | |
| magis, quia nocte<s> sidus tepido fulgore mitificat. | 5 |