| Principium ergo columenque omnium rerum pretii | 9.106.1 |
| margaritae tenent. Indicus maxime has mittit oceanus inter | |
| illas beluas tales tantasque, quas diximus, per tot maria | |
| venientes, tam longo terrarum tractu et tantis solis ardori- | |
| bus. atque Indis quoque in insulas petuntur et admodum | 5 |
| paucas. fertilissima est Taprobane et <S>toidis, ut diximus | |
| in circuitu mundi, item Perimula, promunturium Indiae. | |
| praecipue autem laudantur circa Arabiam in Persico sinu | |
| maris Rubri. |