| Origo atque genitura conchae s<un>t, haut multum ostrea- | 9.107.1 |
| rum conchis different<e>s. has ubi genitalis anni stimularit | |
| hora, pandentes se quadam oscitatione impleri roscido con- | |
| ceptu tradunt, gravidas postea eniti, partumque concharum | |
| esse margaritas pro qualitate roris accepti. si purus in- | 5 |
| fluxerit, candorem conspici; si vero turbidus, et fetum sor- | |
| descere; eundem pallere caelo minante. conceptum ex eo | |
| quippe constare, caelique iis maiorem societatem esse quam | |
| maris: inde nubilum trahi colorem aut pro claritate matu- | |
| tina serenum. si tempestive satientur, grandescere et partus; | 108.1 |
| si fulguret, conprimi conchas ac pro ieiunii modo minui; | |
| si vero etiam tonuerit, pavidas ac repente conpressas quae | |
| vocant physemata efficere, specie modo inani inflata sine | |
| corpore; hos esse concharum abortus. sani quidem partus | 5 |
| multiplici constant cute, non inproprie callum ut existimari | |
| corporis possit. itaque et purgantur a peritis. miror ipso | 109.1 |
| tantum eas caelo gaudere, sole rufescere candoremque per- | |
| dere ut corpus humanum. quare praecipuum custodiunt | |
| pelagiae, altius mersae quam ut penetrent radii. flavescunt | |
| tamen et illae senecta rugisque torpescunt, nec nisi in iu- | 5 |
| venta constat ille qui quaeritur vigor. <c>rassescunt etiam in | |
| senecta conchisque adhaerescunt nec his evelli queunt nisi | |
| lima. quibus una tantum est facies et ab ea rotunditas, | |
| aversis planities, ob id tympania nominantur. cohaerentes | |
| videmus in conchis hac dote unguenta circumferentibus. | 10 |
| cetero in aqua mollis unio, exemptus protinus durescit. |