| Concha ipsa, cum manum vidit, conprimit sese | 9.110.1 |
| operitque opes suas, gnara propter illas se peti, manumque, | |
| si praeveniat, acie sua abscidat, nulla iustiore poena, et aliis | |
| munita suppliciis, quippe inter scopulos maior pars invenitur, | |
| in alto quoque comitant<ib>u<s> marinis canibus, nec tamen | 5 |
| aures feminarum arcentur. quidam tradunt sicut apibus, | 111.1 |
| ita concharum examinibus singulas magnitudine et vetustate | |
| praecipuas esse veluti duces, mirae ad cavendum sollertiae. | |
| has urinantium cura peti, illis captis facile ceteras palantes | |
| retibus includi, multo deinde obrutas sale in vasis fictilibus; | 5 |
| rosa carne omni nucleos quosdam corporum, hoc est uni- | |
| ones, decidere in ima. |