| Vsu atteri non dubium est coloremque indiligentia | 9.112.1 |
| mutare. dos omnis in candore, magnitudine, orbe, levore, | |
| pondere, haut prom<p>tis rebus in tantum, ut nulli duo re- | |
| periantur indiscreti: unde nomen unionum Romanae scilicet | |
| inposuere deliciae, nam id apud Graecos non est, ne apud | 5 |
| barbaros quidem, inventores <rei> eius, aliud quam margaritae. | |
| et in candore ipso magna differentia: clarior in Rubro mari | 113.1 |
| repertis, <in> Indico specularium lapidum squamas adsimula<n>t, | |
| alias magnitudine praecellentes. summa laus coloris est exa- | |
| luminatos vocari. et procerioribus sua gratia est. elenc<h>os | |
| appellant fastigata longitudine alabastrorum figura in pleni- | 5 |
| ore<m> orbe<m> desinentes. hos digitis suspendere et binos ac | 114.1 |
| ternos auribus feminarum gloria est, subeuntque luxuriae | |
| eius nomina e<x>te<rn>a, exquisita perdito nepotatu, si qui- | |
| dem, cum id fecere, crotalia appellant, ceu sono quoque | |
| gaudeant et collis<u> ipso margaritarum; cupiuntque iam et | 5 |
| pauperes, lictorem feminae in publico unionem esse dicti- | |
| tantes. quin et pedibus, nec crepidarum tantum obstragulis, | |
| <s>et totis socculis addunt. neque enim gestare iam marga- | |
| ritas, nisi calcent ac per uniones etiam ambulent, satis est. |