| In nostro mari reperiri solebant crebrius circa Bosporum | 9.115.1 |
| Thracium, rufi ac parvi in conchis quas myas appellant. | |
| at in Acarnania quae vocatur pina gignit, quo apparet non | |
| uno conchae genere nasci. namque et Iuba tradit Arabicis | |
| concham esse simil<em> pectini insecto, hirsutam echinorum | 5 |
| modo, ipsum unionem in carne grandini similem. conchae | |
| non tales ad nos adferuntur. nec in Acarnania autem lau- | |
| dati reperiuntur, enormes et feri colorisque marmorei. me- | |
| liores circa Actium, sed et hi parvi, et in Mauretaniae mari- | |
| timis. Alexander polyhistor et Sudines senescere eos | 10 |
| putant coloremque expirare. |