| <F>ir<m>um corpus esse manifestum est, quod nullo | 9.116.1 |
| lapsu franguntur. non autem semper in media carne re- | |
| periuntur, sed aliis atque aliis locis, vidimusque iam in | |
| extremis etiam marginibus velut e concha exeuntes et in | |
| quibusdam quaternos quinosque. pondus ad hoc aevi sem- | 5 |
| unciae pauci singulis scripulis excessere. in Britannia par- | |
| vos atque decolores nasci certum est, quoniam Divus Iulius | |
| thoracem, quem Veneri Genetrici in templo eius dicavit, ex | |
| Britannicis margaritis factum voluerit intellegi. |