| Lolliam Paulinam, quae fuit Gai principis matrona, | 9.117.1 |
| ne serio quidem aut sollemni caerimoniarum aliquo ap- | |
| paratu, sed mediocrium etiam sponsalium cena, vidi sma- | |
| ragdis margaritisque opertam, alterno text<u> fulgentibus toto | |
| capite, crinibus [spira], auribus, collo [monilibus], digitis. | 5 |
| qu<a>e summa quadringentiens HS colligebat, ipsa confestim | |
| parata mancupationem tabulis probare. nec dona prodigi | |
| principis fuerant, sed avitae opes, provinciarum scilicet spo- | |
| liis partae. hic est rapinarum exitus, hoc fuit quare M. | 118.1 |
| Lollius infamatus regum muneribus in toto oriente interdicta | |
| amicitia a G<aio> Caesare August<i> filio venenum biberet, ut | |
| neptis eius quadringentiens HS operta spectaretur ad lu- | |
| cernas! computet nunc aliquis ex altera parte quantum | 5 |
| Curius aut Fabricius in triumphis tulerint, imaginetur illo- | |
| rum fercula, ex altera parte Lolliam, unam imperii mulier- | |
| culam, accubantem: non illos curru detractos quam in hoc | |
| vicisse malit? nec haec summa luxuriae exempla sunt. duo | 119.1 |
| fuere maximi uniones per omne aevum; utrumque possedit | |
| Cleopatra, Aegypti reginarum novissima, per manus orientis | |
| regum sibi traditos. haec, cum exquisitis cotidie Antonius | |
| saginaretur epulis, superbo simul ac procaci fastu, ut regina | 5 |
| meretrix lautitiam eius omnem apparatumque obtrectans, | |
| quaerente eo, quid adstrui magnificentiae posset, respondit | |
| una se cena <centiens HS> absumpturam. cupiebat discere | 120.1 |
| Antonius, sed fieri posse non arbitrabatur. ergo sponsio- | |
| nibus factis postero die, quo iudicium agebatur, magnificam | |
| alias cenam, ne dies periret, sed cotidianam, Antonio ap- | |
| posuit inridenti computationemque expostulanti. at illa co- | 5 |
| rollarium id esse et consumpturam eam cenam taxationem | |
| confirmans solamque se centiens HS cenaturam, inferri | |
| mensam secundam iussit. ex praecepto ministri unum tan- | |
| tum vas ante eam posuere aceti, cuius asperitas visque in | |
| tabem margaritas resolvit. gerebat auribus cum maxime | 121.1 |
| singulare illud et vere unicum naturae opus. itaque expec- | |
| tante Antonio, quidnam esset actura, detractum alterum | |
| mersit ac liquefactum obsorbuit. iniecit alteri manum L. | |
| Plancus, iudex sponsionis eius, eum quoque parant<e> simili | 5 |
| modo absumere, victumque Antonium pronuntiavit omine | |
| rato. comitatur fama unionis eius parem, capta illa tantae | |
| quaestionis victrice regina, dissectum, ut esset in utrisque | |
| Veneris auribus Romae in Pantheo dimidia eorum cena. | |
| non ferent hanc palmam spoliabunturque etiam luxu- | 122.1 |
| riae gloria. prior id fecerat Romae in unionibus magnae | |
| taxationis Clodius, tragoedi Aesopi filius, relictus ab eo in | |
| amplis opibus heres, ne triumviratu suo nimis superbiat | |
| Antonius paene histrioni comparatus, et quidem nulla spon- | 5 |
| sione ad hoc producto (quo magis regium fiat), sed ut ex- | |
| periretur in gloria<m> palati, quidnam saperent margaritae. | |
| atque ut mire placuere, ne solus hoc sciret, singulos uniones | |
| convivis quoque absorbendos dedit. |