Principium ergo columenque omnium rerum pretii 9.106.1
margaritae tenent. Indicus maxime has mittit oceanus inter
illas beluas tales tantasque, quas diximus, per tot maria
venientes, tam longo terrarum tractu et tantis solis ardori-
bus. atque Indis quoque in insulas petuntur et admodum 5
paucas. fertilissima est Taprobane et <S>toidis, ut diximus
in circuitu mundi, item Perimula, promunturium Indiae.
praecipue autem laudantur circa Arabiam in Persico sinu
maris Rubri.