| Quod si hactenus transcurrat expositio, fraudatam | 9.129.1 |
| profecto se luxuria credat nosque indiligentiae damnet. | |
| quam ob rem persequemur etiam officinas, ut, tamquam in | |
| victu frugum noscitur ratio, sic omnes qui istis gaudent <in> | |
| praemio vitae suae calleant. concharum ad purpuras et | 130.1 |
| conch<y>lia—eadem enim est materia, sed distat tempera- | |
| mento—duo sunt genera: bucinum minor concha ad si- | |
| militudinem eius qua bucini sonus editur—unde et causa | |
| nomini—, rotunditate oris in margine incisa; alterum pur- | 5 |
| pura vocatur can<a>liculato procurrente rostro et canaliculi | |
| latere introrsus tubulato, qua proseratur lingua. praeterea | |
| clavatum est ad turbinem usque aculeis in orbem septenis | |
| fere, qui non sunt bucino, sed utrisque orb<e>s totidem, quot | |
| habeant annos. bucinum non nisi petris adhaeret circaque | 10 |
| scopulos legitur. |