Purpurae nomine alio pelagiae vocantur. earum
|
9.131.1
|
genera plura pabulo et solo discreta: lutense putre limo et
|
|
algense nutritum alga, vilissimum utrumque. melius taeni-
|
|
ense in taenii<s> maris collectum, hoc quoque tamen etiam-
|
|
num levius atque dilutius. ca<l>cule<n>se appellatur a calculo
|
5
|
<in> mari, mire aptum conch<y>liis, et longe optimum purpuris
|
|
dialu<t>ense, id est vario soli genere pastum. capiuntur autem
|
132.1
|
purpurae parvulis rarisque textu veluti nassis in alto iactis.
|
|
inest his esca, clusiles mordacesque conchae, ceu mitulos
|
|
videmus. has semineces, sed redditas mari avido hiatu re-
|
|
vivescentes, appetunt purpurae porrectisque linguis infestant.
|
5
|
at illae aculeo exstimulatae claudunt sese conprimuntque
|
|
mordentia. ita pendent<e>s aviditate sua purpurae tolluntur.
|
|