| Equidem et <i>is inesse sensum arbitror, quae | 9.146.1 |
| neque animalium neque fruticum, sed tertiam quandam ex | |
| utroque naturam habent, urticis dico et spongeis. | |
| Vrticae noctu vagantur <l>ocu<m>que mutant. carnosae | |
| frondis iis natura, et carne vescuntur. vis pr<u>ritu mordax | 5 |
| es<t> eademque, quae terrestris urticae. contrahit ergo se | |
| quam maxime rigens ac praenatante pisciculo frondem su- | |
| am spargit conplectensque devorat. alias marcenti similis | 147.1 |
| et iactari se passa fluctu algae vice, contactos piscium at- | |
| trituque petrae scalpent<e>s pr<u>ritum invadit. eadem noctu | |
| pectines et echinos per . . . qua<e>rit. cum admoveri sibi ma- | |
| num sentit, colorem mutat et contrahitur. tacta uredinem | 5 |
| mittit, paulumque si fuit intervalli, absconditur. ora e<i> in | |
| radice esse traduntur, excrementa per summa tenui fistula | |
| reddi. |