| Spong<e>arum tria genera accepimus: spissum ac | 9.148.1 |
| praedurum et asperum tragos [id] vocatur, spissum et mol- | |
| lius manos, tenue densumque, ex quo penicilli, Achillium. | |
| nascuntur omnes in petris, aluntur conchis, pisce, limo. | |
| intellectum inesse <i>is apparet, quia, ubi avulsorem sensere, | 5 |
| contractae multo difficilius abstrahuntur; hoc idem fluctu | |
| pulsante faciunt. vivere esca manifesto conchae minutae in | 149.1 |
| <i>is repertae ostendunt. circa Toronen vesci illis avulsas | |
| etiam aiunt et ex relictis radicibus recrescere in petris; | |
| cruoris quoque inhaeret colos, Africis praecipue, quae gene- | |
| rantur in Syrtibus. maximae fiunt manoe, sed mollissimae | 5 |
| circa Lyciam, in profundo autem nec ventoso molliores; in | |
| Hellesponto asperae, et densae circa Maleam. putrescunt | |
| in apricis locis, ideo optimae in gurgitibus. viventibus idem | |
| qui madentibus nigricans colos. adh<a>eren<t> nec parte nec | 150.1 |
| totae; intersunt enim fistulae quaedam inanes quaternae fere | |
| aut quinae, per quas pasci existimantur. sunt et aliae, sed | |
| superne concretae. et subesse membrana quaedam radicibus | |
| earum intellegitur. vivere constat longo tempore. pessi- | 5 |
| mum omnium genus est earum quae aply<s>iae vocantur, quia | |
| <e>lui non possunt; in quibus magnae sunt fistulae et reliqua | |
| densitas spissa. |