| Canicularum maxime multitudo circa eas uri- | 9.151.1 |
| nantes gravi periculo infestat. ipsi ferunt et nubem quan- | |
| dam crassescere super capita, animali planorum piscium si- | |
| milem, prementem eos arcentemque a reciprocando, et ob | |
| id stilos praeacutos lineis adnexos habere sese, quia nisi | 5 |
| perfossae ita non recedant, caliginis et pavoris, ut arbitror, | |
| opere. nubem enim et nebulam, cuius nomine id malum | |
| appellant, inter animalia haut ulla conperit quisquam. cum | 152.1 |
| caniculis atrox dimicatio. inguina et calces omnemque can- | |
| dorem corporum appetunt. salus una in adversas eundi | |
| u<l>troque terrendi, pavet enim hominem aeque ac terret, et | |
| i<ta s>ors aequa in gurgite. ut ad summa aquae ventum est, | 5 |
| ibi periculum anceps adempta ratione contra eundi, dum | |
| conetur emergere, et salus omnis in sociis. funem illi reli- | |
| gatum ab umeris eius trahunt; hunc dimicans, ut sit peri- | |
| culi signum, laeva quatit, dextera adprehenso stilo in pugna | |
| est. modicus alias tractus; ut prope carinam ventum est, | 153.1 |
| nisi praeceleri vi repente rapuit, absumi spectant. ac saepe | |
| iam subducti e manibus auferuntur, si non trahentium opem | |
| conglobato corpore in pilae modum ipsi adiuvere. proten- | |
| dunt quidem trident<e>s alii, set monstro sollertia est navigium | 5 |
| subeundi atque ita e tuto proeliandi. omnis ergo cura ad | |
| speculandum hoc malum insumitur. certissima est se- | |
| curitas vidisse planos pisces, quia numquam sunt ubi male- | |
| ficae bestiae, qua de causa urinantes sacros appellant eos. |