| Silicea testa inclusis fatendum est nullum esse | 9.154.1 |
| sensum, ut ostreis. multis eadem natura quae frutici, ut | |
| <h>oloth<u>riis, pulmonibus, stellis. adeoque nihil non gignitur | |
| in mari, ut cauponarum etiam aestiva animalia, pernici mo- | |
| lesta saltu aut quae capillus maxime celat, existant et cir- | 5 |
| cumglobata escae saepe extrah<a>ntur, quae causa somnum | |
| piscium in mari noctibus infestare existimatur. quibusdam | |
| vero ipsis innascuntur, quo in numero chalcis accipitur. |