| Piscium ova in mari crescunt, quaedam summa | 9.158.1 |
| celeritate, ut murenarum, quaedam paulo tardius. plani pis- | |
| cium, quibus cauda non est * * * aculeatique, et testudines | |
| in coitu superveniunt, polypi crine uno feminae naribus | |
| adnexo, s<a>epiae et lolligines linguis, conponentes inter se | 5 |
| bra<c>chia et in contrarium nantes; ore et pariunt. sed po- | |
| lypi in terram verso capite coeunt, reliqua mollium tergis | |
| ut canes, item locustae et sq<u>illae, cancri ore. ranae super- | 159.1 |
| veniunt, prioribus pedibus alas feminae mare adprehendente, | |
| posterioribus clunes. pariunt minimas carnes nigras, quas | |
| <gy>rinos vocant, oculis tantum et cauda insignes, mox pedes | |
| figurantur cauda findente se in posteriores. mirumque, se- | 5 |
| mestri vita resolvuntur in limum nullo cernente, et rursus | |
| vernis aquis renascuntur quae fuere natae, perinde occulta | |
| ratione, cum omnibus annis id eveniat. et mituli, pectines | 160.1 |
| sponte naturae in harenosis proveniunt; quae durioris testae | |
| sunt, ut murices, purpurae, salivari<o> lentore, sicut acescente | |
| umore culices; apua spuma maris incalescente, cum admissus | |
| est imber; quae vero siliceo tegmine operiuntur, ut ostrea, | 5 |
| putrescente limo aut spuma circa navigia diutius stantia | |
| defixosque palos et lignum maxime. nuper conpertum in | |
| ostr<e>ariis umorem <i>is fetificum lactis modo effluere. angu- | |
| illae atterunt se scopulis; ea strigmenta vivescunt, nec alia | |
| est earum procreatio. piscium diversa genera non coeunt | 161.1 |
| praeter squatinam et ra<i>am, ex quibus nascitur priore parte | |
| raiae similis, et nomen ex utroque conpositum apud Graecos | |
| trahit. quaedam tempore anni gignuntur et in umore ut in | 162.1 |
| terra, vere pectines, limaces, hirudines; eadem tempore | |
| evanescunt. piscium lupus et trichias bis anno parit, et | |
| saxatiles omnes; mulli ter <e>t chalcis, cyprini sexiens, <s>cor- | |
| p<a>enae bis ac sargi, vere et autumno, ex planis squatina | 5 |
| bis sola, autumno, occasu vergiliarum, plurimi piscium tri- | |
| bus mensibus Aprili, Maio, Iunio, salpae autumno, sargi, tor- | |
| pedo, squali circa aequinoctium, molles vere, s<a>epia omnibus | |
| mensibus. ova eius glutino atramenti ad speciem uvae co- | |
| haerentia masculus prosequitur adflatu; alias sterilescunt. | 10 |
| polypi hieme coeunt, pariunt vere ova tortili vibrata pampino, | 163.1 |
| tanta fecunditate, ut multitudinem ovorum occisi non reci- | |
| piant cavo capitis quo praegnantes tulere; excludunt L die, | |
| e quibus multa propter numerum intercidunt. locustae et | 164.1 |
| reliqua tenuioris crustae ponunt ova sup<t>er <ips>a atque ita | |
| incubant. polypus femina modo in ovis sedet, modo caver- | |
| nam cancellato bra<c>chiorum inplexu claudit. s<a>epia in ter- | |
| reno parit inter harundines aut sicubi enata alga, excludit | 5 |
| quinto decimo die. lolligines in alto conserta ova edunt ut | |
| s<a>epiae. purpurae, murices eiusdemque generis vere pariunt. | |
| echini ova pleniluniis habent hieme; et cocleae hiberno | |
| tempore nascuntur. |