| Torpedo octogenos fetus haben<s> invenitur eaque | 9.165.1 |
| intra se parit, ova praemollia in alium locum uteri trans- | |
| ferens atque ibi excludens. simili modo omnia quae car- | |
| tilagin<e>a appellavimus. ita fit ut sola piscium et animal | |
| pariant et ova concipiant. silurus mas solus omnium edita | 5 |
| custodit ova, saepe et quinquagenis diebus, ne absumantur | |
| ab aliis. ceterae feminae in triduo excludunt, si mas attigit. |