| Coclearum vivaria instituit Fulvius Lippinus | 9.173.1 |
| in Tarquiniensi paulo ante civile bellum quod cum Pompeio | |
| Magno gestum est, distinctis quidem generibus earum, se- | |
| paratim ut essent albae, quae in Reatino agro nascuntur, | |
| separatim Illyricae, quibus magnitudo praecipua, Africanae, | 5 |
| quibus fecunditas, Solitanae, quibus nobilitas. quin et sagi- | 174.1 |
| nam earum commentus est sapa et farre aliisque generibus, | |
| ut cocleae quoque altiles ganeam implerent: cuius artis | |
| gloria in eam magnitudinem perductas, ut LXXX quadrantes | |
| caperent singularum calices, auctor est M. Varro. | 5 |