| Piscium genera etiamnum a Theophrasto | 9.175.1 |
| mira produntur. circa Babylonis rigua decedentibus fluviis | |
| in cavernis aquas habentibus remanere quosdam, inde exire | |
| ad pabula pinnulis gradientes crebro caudae motu, contra- | |
| que venantes refugere in suas cavernas et in his obversos | 5 |
| stare; capita eorum esse ranae marinae similia, reliquas | |
| partes gobionum, branchias ut ceteris piscibus. circa Hera- | 176.1 |
| cleam et Cro<m>nam et multifaria<m> in Ponto unum genus | |
| esse quod extremas fluminum aquas sectetur cavernasque | |
| sibi faciat in terra atque in his vivat, etiam reciprocis am- | |
| nibus siccato litore; effodi ergo, motu demum corporum | 5 |
| vivere eos adprobant<e>. circa eandem Heracleam [eodemque] | 177.1 |
| Lyco amne decedente ovis relictis in limo generari pisces, | |
| qui ad pabula petenda palpitent exiguis branch<i>is, quo fieri | |
| non indigo<s> umoris, propter quod et anguillas diutius vivere | |
| exemptas aquis, ova autem in sicco maturari ut testudinum. | 5 |
| eadem in Ponti regione adprehendi glacie piscium maxime | |
| gobiones non nisi patinarum calore vitalem motum fatentes. | |
| et in his quidem, tametsi mirabilis, est tamen aliqua ratio. | 178.1 |
| idem tradit in Paphlagonia effodi pisces gratissimos cibis | |
| terrenos altis scrobibus in <i>is locis, in quibus nullae restag- | |
| nent aquae, miraturque et ipse gigni sine coitu: umoris | |
| quidem vim aliquam inesse quam puteis arbitratur, ceu | 5 |
| vero <i>n ullis reperiantur pisces. quicquid est hoc, certe | |
| minus admirabilem talparum facit vitam, subterranei ani- | |
| malis, nisi forte vermium terrenorum et his piscibus na- | |
| tura inest. |