Coclearum vivaria instituit Fulvius Lippinus 9.173.1
in Tarquiniensi paulo ante civile bellum quod cum Pompeio
Magno gestum est, distinctis quidem generibus earum, se-
paratim ut essent albae, quae in Reatino agro nascuntur,
separatim Illyricae, quibus magnitudo praecipua, Africanae, 5
quibus fecunditas, Solitanae, quibus nobilitas. quin et sagi- 174.1
nam earum commentus est sapa et farre aliisque generibus,
ut cocleae quoque altiles ganeam implerent: cuius artis
gloria in eam magnitudinem perductas, ut LXXX quadrantes
caperent singularum calices, auctor est M. Varro. 5