| Aethiopes atque Indi discolores maxime et in- | 10.3.1 |
| enarrabiles ferunt aves et ante omnes nobilem Arabiae | |
| phoenicem, haud scio an fabulose, unum in toto orbe nec | |
| visum magno opere. aquilae narratur magnitudine, auri | |
| fulgore circa colla, cetero purpureus, caeruleam roseis cau- | 5 |
| dam pinnis distinguentibus, cristis fa<u>ces caputque plumeo | |
| apice honestante. primus atque diligentissime togatorum | 4.1 |
| de eo prodidit Ma<n>ilius, senator ille maximis nobilis doc- | |
| trinis doctore nullo: neminem extitisse qui viderit vescen- | |
| tem, sacrum in Arabia Soli esse, vivere annis DXL, sene- | |
| scentem casiae turisque surculis construere nidum, replere | 5 |
| odoribus et superemori. ex ossibus deinde et medullis | |
| eius nasci primo ceu vermiculum, inde fieri pullum, princi- | |
| pioque iusta funera priori reddere et totum deferre nidum | |
| prope Panchaiam in Solis urbem et in ara ibi deponere. cum | 5.1 |
| huius alitis vita magni conversionem anni fieri prodit idem | |
| Manilius iterumque significationes tempestatum et side- | |
| rum easdem reverti, hoc autem circa meridiem incipere | |
| quo die signum arietis sol intraverit, et fuisse eius conver- | 5 |
| sionis annum prodente se P. Licinio Cn. Cornelio cos. CCXV. | |
| Cornelius Valerianus phoenicem devolavisse in Aegyp- | |
| tum tradit Q. Plautio Sex. Papinio cos. allatus est et in | |
| urbem Claudii principis censura anno urbis DCCC et in | |
| comitio propositus, quod actis testatum est, sed quem | 10 |
| falsum esse nemo dubitaret. |