| Ex his quas novimus aquilae maximus honos, | 10.6.1 |
| maxima et vis. sex earum genera. melanaëtos a Graecis | |
| dicta, eadem le<por>aria, minima magnitudine, viribus praeci- | |
| pua, colore nigricans, sola aquilarum fetus suos alit—ce- | |
| terae, ut dicemus, fugant—, sola sine clangore, sine mur- | 5 |
| muratione. conversatur autem in montibus, secundi generis | 7.1 |
| pygargus in oppidis et in campis, albicante cauda. tertii | |
| morphnos, quam Homerus et percnum vocat, aliqui et | |
| <p>langum et anatariam, secunda magnitudine et vi; huic | |
| vita circa lacus. Phemonoe, Apollinis dicta filia, dentes | 5 |
| esse ei prodidit, mutae alias carentique lingua, eandem | |
| aquilarum nigerrimam, prominentiore cauda; consensit et | |
| Boe<us>. huius ingenium est et testudines raptas frangere e | |
| sublimi iaciendo, quae fors interemit poetam Aeschylum, | |
| praedictam fatis, ut ferunt, ei<us> diei ruinam secura caeli | 10 |
| fide caventem. quarti generis est perc<no>pterus, eadem ori- | 8.1 |
| pela<rg>us, vulturina specie, alis minimis, reliqua magnitudine | |
| antecellens, sed inbellis et degener, ut quam verberet corvus; | |
| eadem ieiunae semper aviditatis et querulae murmurationis. | |
| sola aquilarum exanima fert corpora; ceterae, cum occidere, | 5 |
| considunt. haec facit, ut quintum genus γνήσιον vocetur | |
| velut verum solumque incorruptae originis, media magnitu- | |
| dine, colore subrutilo, rarum conspectu. superest haliaëtos, | |
| clarissima oculorum acie, librans ex alto sese visoque in | |
| mari pisce praeceps in eum ruens et discussis pectore aquis | 10 |
| rapiens. illa, quam tertiam fecimus, aquaticas aves circa | 9.1 |
| stagna adpetit mergentes se subinde, donec sopitas lassatas- | |
| que rapiat. spectanda dimicatio, ave ad perfugia litorum | |
| tendente, maxime si condensa harundo sit, aquila inde ictu | |
| abigente ala<e> et, cum adpet<ii>t in la<c>u, scandente umbram- | 5 |
| que suam nanti sub aquam a litore ostendente, rursus ave | |
| in diverso et ubi minime se credat expectari emergente. | |
| haec causa gregatim avibus natandi, quia plures simul non | |
| infestantur respersu pinnarum occaecantes. saepe et aquilae | |
| ipsae, non tolerantes pondus adprehensum, una merguntur. | 10 |
| haliaëtus tantum inplumes etiamnum pullos suos percutiens | 10.1 |
| subinde cogit adversos intueri solis radios et, si coniventem | |
| umectantemque animadvertit, praecipitat e nido velut adul- | |
| terinum atque degenerem. illum, cuius acies firma contra | |
| stetit, educat. <h>ali<a>ëti suum genus non habent, sed ex di- | 11.1 |
| verso aquilarum coitu nascuntur. id quidem, quod ex his | |
| natum est, in ossifragi<s> genus habet, e quibus vultures mi- | |
| nores progenerantur et ex his magni, qui omnino non gene- | |
| rant. quidam adiciunt genus aquilae quam barbatam vocant, | 5 |
| Tusci vero ossifragam. |