| Tribus primis et quinto aquilarum generi inae- | 10.12.1 |
| dificatur nido lapis aëtites, quem aliqui dixere gagiten, ad | |
| multa remedia utilis, nihil igne deperdens.—est autem | |
| lapis iste praegnans intus alio, cum quatias, velut in utero | |
| sonante.—sed vis illa medica non nisi nido dereptis. ni- | 13.1 |
| dificant in petris et arboribus, pariunt et ova terna, exclu- | |
| dunt pullos binos; visi sunt et tres aliquando. alterum | |
| expellunt taedio nutriendi. quippe eo tempore ipsis cibum | |
| negavit natura, prospiciens ne omnium ferarum fetus rape- | 5 |
| rentur. ungues quoque earum invertuntur diebus his, albes- | |
| cunt inedia pinnae, ut merito partus suos oderint. sed | |
| eiectos ab <i>is cognatum genus ossifragi excipiunt et educant | |
| cum suis. verum adultos quoque persequitur parens et | 14.1 |
| longe fugat, aemulos scilicet rapinae. et alioqui unum par | |
| aquilarum magno ad populandum tractu, ut satietur, indiget. | |
| determinant ergo spatia nec in proximo praedantur. rapta | |
| non protinus ferunt, sed primo deponunt expertaeque pon- | 5 |
| dus tunc demum abeunt.—oppetunt non senio nec aegri- | 15.1 |
| tudine, sed fame, in tantum superiore adcrescente rostro, | |
| ut aduncitas aperiri non queat.—a meridiano autem tem- | |
| pore operantur et volant; prioribus horis diei, donec im- | |
| pleantur hominum conventu fora, ignavae sedent. aquilarum | 5 |
| pinnae mixtas reliquarum alitum pinnas devorant. negant | |
| umquam solam hanc alitem fulmine exanimatam; ideo ar- | |
| migeram Iovis consuetudo i<u>dicavit. |