| Coccyx videtur ex accipitre fieri, tempore anni | 10.25.1 |
| figuram mutans, quoniam tunc non apparent reliqui nisi | |
| perquam paucis diebus. ipse quoque, modico tempore ae- | |
| statis visus, non cernitur postea. est autem neque aduncis | |
| unguibus, solus accipitrum, nec capite similis illis neque | 5 |
| alio quam colore, ac visu columbi potius; quin et absumitur | |
| ab accipitre, si quando una apparuere, sola omnium avis a | |
| suo genere interempta. mutat autem et vocem. procedit | 26.1 |
| vere, occultatur caniculae ortu, inter qu<a>e parit in alienis | |
| nidis, maxime palumbium, maiore ex parte singula ova, | |
| quod nulla alia avis, raro bina. causa pullos subiciendi | |
| putatur quod sciat se invisam cunctis avibus; nam minu- | 5 |
| ta<e> quoque infestant. ita non fore tutam generi suo stirpem | |
| opinatur, ni fefellerit; quare nullum facit nidum, alioqui | |
| trepidum animal. educat ergo subditum adulterato feta | 27.1 |
| nido. ille, avidus ex natura, praeripit cibos reliquis pullis, | |
| itaque pinguescit et nitidus in se nutricem convertit. illa | |
| gaudet eius specie miraturque sese ipsam, quod talem pepe- | |
| rerit; suos comparatione eius damnat ut alienos absumique | 5 |
| etiam se inspectante patitur, donec corripiat ipsam quoque, | |
| iam volandi potens. nulla tunc avium suavitate carnis com- | |
| paratur illi. |