| Milui ex eodem accipitrum genere magnitu- | 10.28.1 |
| dine differunt. notatum in his, rapacissimam et famelicam | |
| semper alitem nihil esculenti rapere umquam e funerum | |
| ferculis nec Olympiae ex ara ac ne ferentium quidem mani- | |
| bus nisi lugubri municipiorum inmolantium ostento. <i>idem | 5 |
| videntur artem gubernandi docuisse caudae flexibus, in | |
| caelo monstrante natura quod opus esset in profundo. milui | |
| et ipsi hibernis mensibus latent, non tamen ante hirundi- | |
| nem abeuntes. traduntur autem et a solstitiis adfici podagra. |