| Volucrum prima distinctio pedibus maxime | 10.29.1 |
| constat: aut enim aduncos ungues habent aut digitos, aut | |
| palmipedum in genere sunt, uti anseres et aquaticae fere | |
| aves. aduncos ungues habentia carne tantum vescuntur ex | |
| parte magna; cornices et alio pabulo, ut quae | 30.1 |
| duritiam nucis rostro repugnantem volantes in altum in | |
| saxa tegulasve iaciant iterum ac saepius, donec quassatam | |
| perfringere queant. ipsa ales est inauspicatae garrulitatis, | |
| a quibusdam tamen laudata. ab arcturi sidere ad hirun- | 5 |
| dinum adventum notatur eam in Minervae lucis templisque | |
| raro, alicubi omnino non aspici, sicut Athenis; inauspica- | |
| tissima fetus tempore, hoc est post solstitium. praeterea | |
| sola haec etiam volantes pullos aliquamdiu pascit. ceterae | 31.1 |
| omnes ex eodem genere pellunt nidis pullos ac volare co- | |
| gunt, sicut et corvi, qui et ipsi non carne tantum | |
| aluntur. sed robustos quoque fetus suos fugant longius; | |
| itaque parvis in vicis non plus bina coniugia sunt, circa | 5 |
| Cra<n>nonem quidem Thessaliae singula perpetuo. genitores | |
| suboli loco cedunt. |