| Diversa in hac et supradicta alite quaedam. corvi ante | 10.32.1 |
| solstitium generant; <i>idem aegrescunt sexagenis diebus, siti | |
| maxime, ante quam fici coquantur autumno. cornix ab eo | |
| tempore corripitur morbo. | |
| Corvi pariunt, cum plurimum, quinos. ore eos parere | 5 |
| aut coire vulgus arbitratur ideoque gravidas, si ederint cor- | |
| vinum ovum, per os partum reddere atque in totum diffi- | |
| culter parere, si tecto inferantur. Aristoteles negat: | |
| non Hercule magis quam in Aegypto ibim, sed illam exo- | |
| sculationem, quae saepe cernitur, qualem in columbis esse. | 10 |
| corvi in auspiciis soli videntur intellectum habere significa- | 33.1 |
| tionum suarum. nam cum Medi hospites occisi sunt, omnes | |
| e Peloponneso et Attica regione volaverunt. pessima eorum | |
| significatio, cum gluttiunt vocem velut strangulati. |