| Verum haec commeantium per maria terrasque | 10.64.1 |
| peregrinatio non patitur differri minores quoque, quibus est | |
| natura similis. utcumque enim supra dictas magnitudo et | |
| vires corporum invitare videri possint, coturnices ante etiam | 65.1 |
| semper adveniunt quam grues, parva avis et, cum ad nos | |
| venit, terrestris potius quam sublimis. advolant et hae si- | |
| mili modo, non sine periculo navigantium, cum adpropin- | |
| quavere terris. quippe velis saepe incidunt, et hoc semper | 5 |
| noctu, merguntque navigia. iter est iis per hospitia certa. | |
| austro non volant, umido scilicet et graviore vento; aura | 66.1 |
| tamen vehi volunt propter pondus corporum viresque par- | |
| vas—hinc volantium illa conquestio labore expressa—, | |
| aquilone ergo maxime volant, ortygometra duce. primam | |
| earum terrae adpropinquantem accipiter rapit. semper hic | 5 |
| remeantes comitatum sollicitant, abeuntque una persuasa<e> | |
| glottis et otus et cychramus. glottis praelongam exerit | 67.1 |
| linguam, unde ei nomen. hanc initio blandita peregrinatione | |
| avide profectam paenitentia in volatu cum labore scilicet | |
| subit: reverti incomitata<m> piget et sequi nec umquam plus | |
| uno die pergit, in proximo hospitio deserit. verum inveni- | 5 |
| tur alia antecedente anno relicta simili modo in singulos | |
| dies. cychramus perseverantior festinat etiam pervenire | 68.1 |
| ad expetitas sibi terras. itaque noctu [is] eas excitat ad- | |
| monetque itineris. otus bubone minor est, noctuis maior, | |
| auribus plumeis eminentibus, unde et nomen illi—quidam | |
| Latine a<x>ionem vocant—, imitatrix alias avis ac parasita | 5 |
| et quodam genere saltatrix. capitur haut difficulter ut | |
| noctuae, intentam in aliquem circumeunte alio. quod si | 69.1 |
| ventus agmen adverso flatu coepit inhibere, pondusculis | |
| lapidum adprehensis aut gutture harena repleto stabilitae | |
| volant. coturnicibus veneni semen gratissimus cibus, quam | |
| ob causam eas damnavere mensae, simulque comitialem | 5 |
| propter morbum despui suetum, quem solae animalium sen- | |
| tiunt praeter hominem. |