| Abeunt et hirundines hibernis mensibus, sola | 10.70.1 |
| carne vescens avis ex <i>is quae aduncos ungues non habent. | |
| sed in vicina abeunt a<p>ricos secutae montium recessus, in- | |
| ventaeque iam sunt ibi nudae atque deplumes. Thebarum | |
| tecta subire negantur, quoniam urbs illa saepius capta sit, | 5 |
| nec Biz<y>es in T<h>recia propter scelera Terei. Caecina Vola- | 71.1 |
| terranus equestris ordinis, quadrigarum dominus, conpre- | |
| hensas in urbem secum auferens victoriae nuntias amicis | |
| mittebat in eundem nidum remeantes inlito victoriae colore. | |
| tradit et Fabius Pictor in annalibus suis, cum obsidere- | 5 |
| tur praesidium Romanum a Ligustinis, hirundinem a pullis | |
| ad se adlatam, ut lino ad pedem eius adligato nodis signi- | |
| ficare<t>, quoto die adveniente auxilio eruptio fieri deberet. |