| Sed in secessu avium et noctuae paucis die- | 10.76.1 |
| bus latere traduntur, quarum genus in Creta insula non | |
| es<se>, etiam, si qua invecta sit, emori. nam haec quoque | |
| mira naturae differentia: alia aliis locis negat, tamquam | |
| genera frugum fruticumve, sic et animalium; non nasci | 5 |
| tralaticium, invecta emori mirum. quod illud est unius | |
| generis saluti adversum, quaeve ista naturae invidia? aut | |
| qui terrarum dicti avibus termini? R<h>odos aquilam non | |
| habet. Transpadana Italia iuxta Alpes Larium lacum appellat | 77.1 |
| amoenum arbusto agro, ad quem ciconiae non permeant, | |
| sicuti ne<c> octavum citra lapidem ab eo inmens<a> alioqui fi- | |
| nitimo Ins<u>brum tractu examina gra<c>ulorum monedularum, | |
| cui soli avi furacitas argenti aurique praecipue mira est. | 5 |
| picus Martius in Tarentino agro negatur esse. nuper et | |
| adhuc tamen rara ab Appennino ad urbem versus cerni | 78.1 |
| coepere picarum genera, quae longa insignes cauda variae | |
| appellantur; proprium <i>is calvescere omnibus annis, cum | |
| serantur rapa. perdices non transvolant Boeotiae fines | |
| in Attica, nec ulla avis in Ponto insula, qua sepultus est | 5 |
| Achilles, sacratam ei aedem. in Fidenate agro iuxta urbem | |
| ciconiae nec pullos nec nidum faciunt. at in agrum Vola- | |
| terranum palumbium vis e mari quotannis advolat. Romae | 79.1 |
| in aedem Herculis in foro Boario nec muscae nec canes | |
| intrant. multa praeterea similia, quae prudens subinde | |
| omitto in singulis generibus, fastidio parcens, quippe cum | |
| Theophrastus tradat invecticias esse in Asia etiam colum- | 5 |
| bas et pavones et cervos et in Cyrenaica vocales ranas. |