| Alia admiratio circa oscines. fere mutant colorem | 10.80.1 |
| vocemque tempore anni ac repente fiunt aliae, quod in | |
| grandiore alitum genere grues tantum; hae enim senectute | |
| nigrescunt. merula ex nigra rufescit, canit aestate, hieme | |
| balbutit, circa solstitium muta. rostrum quoque anniculis | 5 |
| in ebur transfiguratur, dumtaxat maribus. turdis colos | |
| aestate circa cervicem varius, hieme concolor<ibus>. |