| Lusciniis diebus ac noctibus continuis XV garrulus | 10.81.1 |
| sine intermissu cantus densante se frondium germine, non | |
| in novissim<is> digna miratu ave. primum tanta vox tam | |
| parvo in corpusculo, tam pertinax spiritus; deinde in una | |
| perfecta musica scientia: modulatus editur sonus et nunc | 5 |
| continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo, | |
| nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, promittitur re- | 82.1 |
| vocato, infuscatur ex inopinato, interdum et secum ipse | |
| murmurat, plenus, gravis, acutus, creber, extentus, ubi vi- | |
| sum est, vibrans, summus, medius, imus. breviterque om- | |
| nia tam parvulis in faucibus, quae tot exquisitis tibiarum | 5 |
| tormentis ars hominum excogitavit, non ut sit dubium hanc | |
| suavitatem praemonstratam efficaci auspicio, cum in ore | |
| Stesichori cecinit infantis. ac ne quis dubitet artis esse, | |
| plures singulis sunt cantus, nec <i>idem omnibus, sed sui | |
| cuique. certant inter se, palamque animosa contentio est. | 83.1 |
| victa morte finit saepe vitam spiritu prius deficiente quam | |
| cantu. meditantur aliae iuveniores versusque quos imiten- | |
| tur accipiunt. audit discipula intentione magna et reddit, | |
| vicibusque reticent: intellegitur emendatae correptio et in | 5 |
| docente quaedam reprehensio. ergo servorum illis pretia | 84.1 |
| sunt, et quidem ampliora quam quibus olim armigeri para- | |
| bantur. scio HS VI candidam alioqui, quod est prope in- | |
| visitatum, venisse, quae Agrippinae Claudi principis coniugi | |
| dono daretur. visum iam saepe iussas canere coepisse et | 5 |
| cum symphonia alternasse, sicut homines repertos qui sonum | |
| earum addita in transversas harundines aqua foramen in- | |
| spirantes linguaeve parva aliqua opposita mora indiscreta | |
| redderent similitudine. sed hae tantae tamque artifices | 85.1 |
| argutiae a XV diebus paulatim desinunt, nec ut fatigatas | |
| possis dicere aut satiatas. mox aestu aucto in totum alia | |
| vox fit, nec modulata aut varia; mutatur et color. postremo | |
| hieme ipsa non cernitur. linguis earum tenuitas illa prima | 5 |
| non est quae ceteris avibus. pariunt vere primo, cum | |
| plurimum, sena ova. |