Sed in secessu avium et noctuae paucis die- 10.76.1
bus latere traduntur, quarum genus in Creta insula non
es<se>, etiam, si qua invecta sit, emori. nam haec quoque
mira naturae differentia: alia aliis locis negat, tamquam
genera frugum fruticumve, sic et animalium; non nasci 5
tralaticium, invecta emori mirum. quod illud est unius
generis saluti adversum, quaeve ista naturae invidia? aut
qui terrarum dicti avibus termini? R<h>odos aquilam non
habet. Transpadana Italia iuxta Alpes Larium lacum appellat 77.1
amoenum arbusto agro, ad quem ciconiae non permeant,
sicuti ne<c> octavum citra lapidem ab eo inmens<a> alioqui fi-
nitimo Ins<u>brum tractu examina gra<c>ulorum monedularum,
cui soli avi furacitas argenti aurique praecipue mira est. 5
picus Martius in Tarentino agro negatur esse. nuper et
adhuc tamen rara ab Appennino ad urbem versus cerni 78.1
coepere picarum genera, quae longa insignes cauda variae
appellantur; proprium <i>is calvescere omnibus annis, cum
serantur rapa. perdices non transvolant Boeotiae fines
in Attica, nec ulla avis in Ponto insula, qua sepultus est 5
Achilles, sacratam ei aedem. in Fidenate agro iuxta urbem
ciconiae nec pullos nec nidum faciunt. at in agrum Vola-
terranum palumbium vis e mari quotannis advolat. Romae 79.1
in aedem Herculis in foro Boario nec muscae nec canes
intrant. multa praeterea similia, quae prudens subinde
omitto in singulis generibus, fastidio parcens, quippe cum
Theophrastus tradat invecticias esse in Asia etiam colum- 5
bas et pavones et cervos et in Cyrenaica vocales ranas.