Lusciniis diebus ac noctibus continuis XV garrulus 10.81.1
sine intermissu cantus densante se frondium germine, non
in novissim<is> digna miratu ave. primum tanta vox tam
parvo in corpusculo, tam pertinax spiritus; deinde in una
perfecta musica scientia: modulatus editur sonus et nunc 5
continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo,
nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, promittitur re- 82.1
vocato, infuscatur ex inopinato, interdum et secum ipse
murmurat, plenus, gravis, acutus, creber, extentus, ubi vi-
sum est, vibrans, summus, medius, imus. breviterque om-
nia tam parvulis in faucibus, quae tot exquisitis tibiarum 5
tormentis ars hominum excogitavit, non ut sit dubium hanc
suavitatem praemonstratam efficaci auspicio, cum in ore
Stesichori cecinit infantis. ac ne quis dubitet artis esse,
plures singulis sunt cantus, nec <i>idem omnibus, sed sui
cuique. certant inter se, palamque animosa contentio est. 83.1
victa morte finit saepe vitam spiritu prius deficiente quam
cantu. meditantur aliae iuveniores versusque quos imiten-
tur accipiunt. audit discipula intentione magna et reddit,
vicibusque reticent: intellegitur emendatae correptio et in 5
docente quaedam reprehensio. ergo servorum illis pretia 84.1
sunt, et quidem ampliora quam quibus olim armigeri para-
bantur. scio HS VI candidam alioqui, quod est prope in-
visitatum, venisse, quae Agrippinae Claudi principis coniugi
dono daretur. visum iam saepe iussas canere coepisse et 5
cum symphonia alternasse, sicut homines repertos qui sonum
earum addita in transversas harundines aqua foramen in-
spirantes linguaeve parva aliqua opposita mora indiscreta
redderent similitudine. sed hae tantae tamque artifices 85.1
argutiae a XV diebus paulatim desinunt, nec ut fatigatas
possis dicere aut satiatas. mox aestu aucto in totum alia
vox fit, nec modulata aut varia; mutatur et color. postremo
hieme ipsa non cernitur. linguis earum tenuitas illa prima 5
non est quae ceteris avibus. pariunt vere primo, cum
plurimum, sena ova.